Hľadaný výraz: Mt 1,18-25; Lk 2,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. 3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.

1

mail   print   facebook   twitter